FRONS

FRONS
FRONS
Genio olim sacra, teste Serv. qui addit Virg. Ecl. 6. v. 22. et 7. v. 27. Aen. l. 5. v. 567. Unde quoties Deum veneramur, frontem tangimus: Plin. sic describitur l. 11. c. 37. Frons et aliis (animantibus) sed homini tantum tristitiae, hilaritatis, clementiae, severitatis index. In ascensis eius super cilia homini etc. Exportigimus enim cum laetamur aut favemus; contrahimus illam, corrugamusque, cum dolemus aut irascimur, quod ὀφρύων νέφος Euripid. in Hippolyto, Latini nubem frontis appellant. Horat. l. 1. Ep. 18. v. 94.
Deme supercilio nubem ——
Τὸ ἐπιςκύνιον, in leone Homer. Il. e. v. 135. inde ad Achillem translatum a Philostrato in Heroum imag. Ε᾿πιςκύνιον τε, καὶ θυμοειδὲς φρύαγμά ἐςτὶ μὲν ἤδη τῷ παιδὶ, Episcyniumque, et iracunda ferocia puero iam inest. Vide supra in hac voce. Omisit. Plin. pudorem, qui similiter in fronde sedet, unde μέτωπων τρίψαι; os seu frontem perfricuisse dicuntur, qui verecundiae muntio misso, gnaviter impudentes (unt, qua de re vide Victor. c. 6. et 8. Ita Frons tabula est in sublimi posita, in qua satis conspicuis characteribus animi sensa exarta cernimus. Unde eius magna apud omnes ratio semper habita. Et Gentiles quidem Genio eam consecrarunt, ut vidimus: Simili indicio gratiae (sed verae) divinae, in Baptismate Christianis iam olim Ftons signabatur. Victor Utic. l. 3. Pass. 7. fratr. sub Hunerico Rege. Nobis nullus de postibus frontium valebit evellere, quod in uno Baptismate artifex Trinitatis dignatus est titulare. Vide quoqueve supra in verbo Confirmare. Aethiopes vero infantes ipso natali die inurunt, de quo more vide Bartholin. Exercitat. Miscell. Occasione sacri ritus desumptâ, ex Ezech. c. 9. v. 4. ubi Iehova inclamans virum lineis indutum edixit, Transi per medium ---- Ieruschalaimorum et insignito signo frontes illorum hominum, qui supir ant et qui exclamant propter omnes abominationes istas, quaefiunt in medio illius. Sed et Pintificis Summi, totiusqueve populi Israelitici, frontem peculiari ratione munitam sacramqueve sibi voluit Deus, uti infra dicemus, in voce Frontale. Inde porro ornandi coronandiqueve frontem mos priscus, uti docet ille apud Athen. ἐςτεφανοῦντο δὲ καὶ τὸ μέτωπον, Coronatam autem et frontem gerebant.
Στεφάνους δ᾿ ὅιους πυκάζω
Τὰ μέτωπα μου ᾿πι καίει,
Quales plico coronas
Cum frons mihi renidet.
Vide eiusdem Oden a Casaub. e MSS. editam. Quod si et caput redimebant, sic tamen id fiebat, ut foliis coronarum plerunqueve frons inumbraretur. Quo inprimis pertinet, quod a mulieribus ut plurimum eas coronas, quae frontem faciemqueve insuper tegerent, usurpatas fuisse, pudori sc. velando observat Plutarch. Pelop. Vide quoqueve infra Lunulae: uti de Frontis osculo, ubi de Vett. Osculis aliquid etiam in voce Signa etc. Sed haec modestae castigataequeve Frontis decus est: quam proin minutiorem laudi olim fuisse, Luciano, Petron. aliis observatum. Unde imminuere frontes limbis, in muliebris luxuriei parte reponit Arnob. adv Gentes l. 1. Ubi nimbis mavult Herald. eo quod nimbus Isid. fasciola est transversa ex auro assuta in linteo quod est in fronte feminarum. Vide infra Nimbus. At, quorum impudentiâ effrons omnes honestatis characteres funditus delevit, opera data est, ut novâ arte ii frontem literatam haberent. Hinc notis inustas fugitivorum frontes apud Romanos, literisqueve inscriptas uncialibus legimus. Et Lucian. quidem typo vulpis aut simiae, in ea parte vultus, inurenidos esle nescio quos Philosophos iudicat Revivisc. Val. vero Max. servum quendam restionis inexpiabili literarum notâ, per summam oris contumeliam inustum refert, quod ad literam Φ. vel F. Eruditi referunt, uti infra latius videbimus. Quo more usque ad Constantinum Mag. servato, hic demum in noxiorum facie scribi vetuit, quod dedeceret faciem maculari, quae ad similitudinem pulchritudinis caelestis esset figurata, l. 11. Cod. Theod. de poenis. A quo tempore frontis ea contumelia in collaria transiit, uti pluribus docet Laur. Pignor Comm. de Servis, et nos infra videbimus, ubi de Literatis, Spleniis, Stigmatibus. Hodiequeve tamen in graviorum criminum reos cum e finibus eiciuntur, notâ fronti inustâ, animadverti sollenne est etc. Vide de more hoc inurendi frontem etiam Graecis, Persis, aliisqueve iam olim usurparo, Rader. ad Curt. l. 5. c. 5. et quem is laudat, Iust. Lips. inprimis Elect. l. 2. c. 15. Quo pacto Romanorum pueri delicati frontem ornaverint, supra diximus, ubi de Coma. De Fronte Thracum punctis notata, de Frontis vena, in Foederibus scisla alibi; de Arte e Fronte vaticinandi, Graecis Μετωποςκοπίᾳ, infra in voce Metoposcopi. De Fronte librorum pumicata apud Vert. Vide Screvel. ad Mart. l. 1. Epigr. 67. cuius epigraphe ad furem de Libro suo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Frons — Frons, n. [L., front.] (Anal.) The forehead; the part of the cranium between the orbits and the vertex. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Frons — (lat. = Stirn) bezeichnet die Stirn des Menschen und anderer Wirbeltiere die Stirnregion auf der Kopfkapsel der Insekten, siehe Frons (Insekt). Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unterscheidung mehrerer mit demselben W …   Deutsch Wikipedia

  • Frons — die; , Frọntes [...te:s] <aus lat. frons, Gen. frontis »Stirn«> Stirn, Stirnbein (Anat., Med.) …   Das große Fremdwörterbuch

  • Frons — (singular) is the term used to describe the frontal area of an insect s head. It covers the upper part of the face above the clypeus and below and between the antennae. It supports the pharyngeal dilator muscles and usually bears an ocellus… …   Wikipedia

  • Frons [1] — Frons (lat.), 1) Stirn; 2) Vorderseite …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Frons [2] — Frons (lat.), 1) Belaubung; 2) Stamm der Palmen; 3) Belaubung der Palmen; 4) der Wedel der Kryptogamen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Frons [3] — Frons, Falkenkrankheit, s.u. Falkenjagd …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Frons — (lat.), Laub der Bäume etc., speziell blattähnlich gestaltete Thallusformen, namentlich die der Tange; auch die flachen, blattartig gelappten, kriechenden und auf der Unterseite Wurzelhaare tragenden, blattlosen Stämmchen vieler Lebermoose… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Frons — (lat.), Laub; in der Botanik die blatt oder bandartigen Vegetationskörper der frondosen Lebermoose; auch der Thallus der Laubflechten …   Kleines Konversations-Lexikon

  • frons — [fränz] n. pl. frontes [frän′tēz] [L: see FRONT1] the upper front portion of the head of an insect, human, etc.; forehead …   English World dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”